CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1010     View  [Back]
Charta qua Richeldis vendit Martino et uxori ejus Dominicæ curtilum cum vinea in villa Varengo.
Domino fratribus Martino et uxore sua Dominica, emptores. Ego, in Dei nomen, Richeldis femina vendo vobis curtilo et vinea in uno tenente, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo; terminet a mane via publica, a medio die terra Eliodo cum heris, a sero prado Ramnaldo, a cercio similiter, et abet in longo perticas agripinales XXX et II, in quisco fronte II. Infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum vobis vendo, trado atque transfundo, et accepio de vobis precium in valente solidos IIII; et facias post hunc diem quicquit volueritis in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus homo qui temptare vel calomniare presumpserit, auri uncias II componat, firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni publice. S. Richeldis, qui fierit et firmare rogavit. S. Seibran, qui consensit. S. Johan. S. Gonsendis. S. Giverio. S. Dominico. S. Alboino. S. Gonfredo. S. Leotberto. S. Goszelino. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense decembris, anno III regnante Loterio rege.
(Au dos:) Empcio Martini in Varengo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung