CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1011     View  [Back]
Charta qua Engeleldis dat Gruirio, seniori suo, vineas et pratum in villa Varengo.
Dilecto seniore meo, nomine Gruirio. Ego, in Dei nomine, Engeseldis, in pro amore et benevoluntate quam contra te abeo, propterea dono de res meas que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Varengo: oc est vinea qui terminet de tres partes terra Sancti Petri, a sero via publica; infra istas terminaciones totum ad integrum. Et dono tibi alia vinea in ipsa villa; terminet a mane et a medio die et a sero de ipsa hereditate, a medio die via publica; et abet in uno fronte perticas IIII et dimidia, et de alio fronte perticas III et pedes III. Infra istas terminaciones, totum ad integrum tibi dono, trado atque transfundo, in ea tenore, dum modo vivimus, usum et fructum abeamus, et qualis pari suo supervixerit, ad illum perveniat, et post amborum nostrorum dicessum, ad infantos Engeleldis perveniat in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus homo qui temptare vel calomniare presumserit, auri uncias II componat, firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni. S. Engeleldis femina, qui fierit et firmare rogavit. Et dono uno prado; terminet de tres partes de ipsa hereditate et a cercio terra Sancti Petri, et abet in lato perticas II et dimidia. S. Johani. S. Gonsendis. S. Seiverti scabinei. S. Aboino. S. Dominico. S. Gonfredo. S. Guzelmo. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense december, anno III regnante Loterio rege.
(Au dos:) Venditio Engeleldis in Varengo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung