CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1013     View  [Back]
Charta qua Pontius et uxor ejus Richildis res suas in villa Condacensi, in pago Diensi, monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto monasterio Cluniaco, quod est constructum in pago Matisconensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Andreę, ubi preest domnus Maiolus, cum fratribus sibi a Deo commissis. Igitur notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Poncius, perpendens terminum vitę meę et futuram retributionem quam Dominus repromisit famulantibus sibi facientibus bona, placuit mihi ut de rebus juris possessionis meę Domino servientibus darem, consentiente uxore mea Richilde, ad usus monachorum in prescripto cœnobio Cluniaco Deo servientium, ut intercessionibus eorum divina pietas et in presenti concederet indulgentiam delictorum et in futurum sempiternam mercedem. Ideoque dono supradicto loco et fratribus ibi conversantibus res nostras ad usus eorum, tam presentibus quam futuris, sitas in pago Diense, in valle Condacense, quicquid in eadem valle visus sum habere, cum omnibus apendiciis suis, campis, pratis, vineis, domibus, cultis et incultis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, farinariis, exitibus et regressibus, quesitum et inquirendum, totum et ad integrum, in ea videlicet ratione ut medietatem ex supradictis rebus prescripti monachi a die presenti et per cuncta futura tempora sibi vindicantes, per hanc auctoritatis cartam illis a me devotissime factam ad husus suos retineant, alteram vero medietatem predicta conjux mea Richildis, quoad vixerit, usufructuario retinens; post discessum ipsius, eadem medietas ad rectores prefati cenobii sine ullius contrarieta[te] perveniant. Testes Pontius, Richildis, Girardus, Agomarus, Tetardus, Ainardus, Tetbaldus, Bernardus, Eldrannus. Data mense julio, anno XX regnante Chunrado rege. Clemens scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung