CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1014     View  [Back]
Charta qua Balduinus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Octaviensi.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli monasterio Cluniaco, ubi preesse videtur domnus Heymardus abbas. Ego, in Dei nomine, Balduinus dono ibidem, pro remedio animæ meæ, seu pro remedio avi et proavi ac patris mei vel omnium parentum meorum, dono vinea. Est autem sita ipsa vinea in comitatu Lugdunense, in vicaria Octaviense, in villa que vocatur Cesarino, et habet fines de tribus partibus vineis Sancti Stephani, de quarto vero latus terra Odani, totum et ad integrum dono; rectores ejusdem loci recipiant et teneant absque alicujus interpellatione, et faciant inde quidquid elegerint. Si quis, quod futurum esse minime credo, de heredibus vel coheredibus [meis], vel aliquis intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit, non vendicet quod repetit, sed partibus ejusdem loci cui calumniam inferre voluerit, auri libram unam coactus exolvat, a liminibus quoque ęcclesiarum et consortio christianorum extraneus habeatur partemque dampnationis cum infidelibus percipiat, et hæc donatio a me facta et corroborata semper permaneat, stipulatione subnexa. S. Balduini, qui hanc donationem fieri rogavit, et Sancto Petro donavit. S. Engelo. S. Adalguini, qui consenserunt. S. Aimoni. S. Stephani. Ego frater Stephanus scripsi. Data mense julio, anno XX regnante Conrado rege.
(Au dos:) Balduinus in Cesarino.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung