CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1015     View  [Back]
Charta qua Anno res suas «in villa Cavicensi» monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctę Dei ecclesię que est apud Cluniacum, quę est in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et donno Maiolo abbati et ceteris monachis qui ad ipsum locum deserviunt et inantea servituri sunt. Ego Anno dictus, amore et bona voluntate, pro remedio anime meę et animarum parentum meorum, dono aliquit de rebus meis quę sunt in pago Lugdunensi, in agro Cavicensi, in [ipsa] villa: hoc est mansum unum et curtilum cum vinea, quę terminatur a mane terra Sancti Stephani, a meridie terra ejusdem ereditatis, a sero terra Teonis, a circio terra Igberti et Rodulfi et Bosonis; et habet undique perticas XI et pedes novem et semis. Infra istas terminationes, totum ex integro jam dicte ecclesię Cluniacensi trado atque consigno. Si quis vero donationem istam contradixerit, vel infirmare temptaverit, iram Dei et sancti Petri in se provocabit, donatio autem mea semper firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum in atrio Sancti Petri. Signum Annonis, qui hanc donationem fecit et per cartam firmari rogavit. S. Eldeburgis, Heldini, Benedicti, presbiteri, et alterius Benedicti et filii sui Rannulfi, qui consenserunt. S. Leobaldi et Johannis, Aldoyni, Constabuli, Bernardi. Ego Aimo, presbiter, scripsi anno XX regnante Conrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung