CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1016     View  [Back]
Charta qua Agano et uxor ejus Richeldis sæculum relinquentes cedunt monasterio Cluniacensi res suas in villa Bracosco et in aliis villis.
Divina conditoris omnium humano generi condescendente clementia, concessum est fidelibus christianis ut ex rebus transitoriis atque terrenis, quas ex successione parentum jure hereditario possident vel legum auctoritate adquirunt, sibi in futurum prospicientes peccatorum suorum valeant consequi veniam, insuper benignitate Dei omnipotentis et ęterne retributionis promereri gaudia. Ad hoc itaque agendum dat fiduciam sermo ipsius Domini dicentis in Euvangelio: «Date ęlemosinam et ecce omnia munda sunt vobis;» et item alio loco Scriptura: «Divitię viri redemptio anime ejus.» Hoc igitur nos, ego Agano peccator et uxor mea Richeldis, considerantes et futuram atque omnimodis timentes discussionem de peccatis nostris pertimescentes, speramus et confidimus atque certissime scimus nobis in futurum necessarium et maximum animabus nostris lucrum adquisituros, si aliquid de rebus nobis a Deo collatis eidem famulantibus in alimoniam victus cottidiani largiti fuerimus. Idcirco notum esse omnibus fidelibus cristianis, tam presentibus quamque et futuris, volumus, quod, divina inspirante clementia, ego quidem Agano in servitium omnipotentis Dei et gloriose ejus genitricis Marię, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, necnon et beatissimi Benedicti in monasterio Cluniaco, cui, Deo auctore, domnus Maiolus abbas preest, sub monachico habitu memet ipsum perpetuo serviendum trado. Prefata vero uxor mea Richildis, similiter velamine sanctimonialis amicta, Deo se serviendam quoad vixerit devovit. Deinde pro remedio atque ereptione ex penis animarum nostrarum et genitorum nostrorum atque genitricum, et pro Bosone fratre meo et seniore meo Geylino, et anima senioris mei Engilberti, et pro animabus seniorum conjugis meę, id est Arestagni, Sobonis et filiorum ejus Elpoini, Guitgerii, necnon et pro omnibus fidelibus christianis vivis sive defunctis, donamus atque tradimus a die presenti et per cuncta tempora sequentia, Deo in primis et intemerate ejus genitrici Marię, necnon et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, ceterisque ejus apostolis, atque omnibus sanctis, et rectoribus Cluniacensis monasterii, res nostras quę sunt site in pago Vienensi, in vicaria de Salectis, in villa Bracosco: hoc est quantum in ipsa villa visi sumus habere, et Curtis villa, quicquid in ea visi sumus habere. Et donamus ibi silvam quam vocant ad Sanctum Eusebium, et campum et quicquid ibi visi sumus habere. Et donamus in villa Arelia vineam unam cum curtilo insimul tenente. Et donamus in villa Mariaco curtilos et vineas, et quicquid ibi legibus obvenit de filio meo Elpuino. Et in villa Liarcis quicquid visi sumus [habere]. Hęc omnia supranominata in villis jam dictis, quicquid visi sumus tenere et possidere, tam in vineis quam et in campis, pratis, silvis, aquis vel aquarum decursibus, exitibus et regressibus, arboribus pomiferis et inpomiferis, quicquid quesitum est, vel ad inquirendum restat, tam de conquisto quam de hereditate, ad prefatum monasterium et rectoribus ejusdem monasterii, in alimoniam et victus servorum Dei, omnibus diebus quibus hoc constituerit seculum, ibidem commorantium, donamus atque de nostro jure in eorum dominatione tran[s]fundimus. Si quis vero (quod absit! et quod futurum minime credimus), nos ipsi aut aliquis ex heredibus nostris, sive ulla alia persona, contra hanc donationis cartam aliquam litem commovere temptaverit, vel de his rebus quę in hac carta donationis insertę sunt, aliquam invasionem agere temptaverit, iram Dei omnipotentis, cui easdem res tradidimus, incurrat, deinde beatam Dei genitricem Mariam et sanctos apostolos ejus Petrum et Paulum et reliquos apostolos, necnon et omnes sanctos nocentes contra se inveniat, et a consortio omnium fidelium christianorum in presenti et in futuro seculo separatus, pars ejus fiat cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, et cum Juda traditore Domini; et cum omnibus impiis et sceleratis penis infernalibus sine fine excrucietur, et omnibus maledictionibus que in libro Moysi conscripte sunt sit obnoxius; insuper, compellente fiscali censura, illis quibus litem intulerint, XXX auri libras persolvere cogatur, et hęc carta donationis firma et inconvulsa omni tempore perduret. Signum Aganonis et uxoris ejus Richildis, qui fieri et firmare hanc cartam rogaverunt. Boso, levita, qui hanc donationem in omnibus consensit. Signum Geilini. S. Berlii. S. Iterii. S. Sarilonis. S. Stephani. S. Adonis. S. Araledi. S. Otberti. S. Rotho. S. Otsendi. S. Arierii. Ego frater Clemens rogatus, ad vicem cancellarii, scripsi. Actum apud Viennam civitatem, anno XX regnante Chunrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung