CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1018     View  [Back]
Charta qua Achardus et uxor ejus Adaleidis dant monasterio Cluniacensi duos campos in villa Baisias et villare in Colonicas.
Divina largitate sancitum est ut de rebus transitoriis ęterna merces valeat comparari. Igitur ego, in Dei nomine, Achardus et uxor mea Adaleidis donamus aliquid de rebus nostris Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniensi; quę res sunt sitę in pago Matisconensi, in villa quę dicitur Baisias. Ibi donamus unum campum qui terminatur a mane et a sero terra Sancti Vincentii, a meridie et a cirtio terra Leucilini. Et in alio loco campum unum cum silva adstante contigua, qui terminatur a mane et a sero terra Sancti Vincentii, a meridie et a cirtio Sancti Petri necnon Sancti Mauricii. Et in alio loco villari, in Colonitas resedit, et terminatur de uno latere via publica, de tribus partibus adheret terrę Richardi; et unum pratum, quod terminatur de uno latere rivo Merdentio volvente, de uno latere et una fronte terra Sancti Pauli, de quarta parte gutta viva. Donamus et alium campum qui terminatur de uno latere rivo Merdencio volvente, de duabus partibus terra Sancti Pauli, de IIIIta terra Richardi. Hęc omnia denominata et determinata donamus ad ęcclesiam Sancti Petri, hoc est Cluniaco, ita duntaxat, ut quandiu nos et filius noster Rotbertus vixerimus teneamus, et post obitum nostrum, nullo contradicente, ad jam dictum locum revertantur. Sic sollenniter destinamus ac statuimus, pro remedio animarum nostrarum et salute, ut jam tunc de his faciatis vos, seniores nostri de Cluniaco, quod vobis melius placuerit. S. Achardi et uxoris ejus Adaleidis, qui donationem istam fecerunt et firmari rogaverunt. S. Otholardi. S. Eurardi. S. Martini. S. Vulfardi. S. Ebbonis. Ingelbertus, consentiente Dodone presbitero, scripsit II feria, kalendis decembris, regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung