CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1021     View  [Back]
Charta qua Hieronymus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Buferias.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensis monasterio, situm in pago Matisconensi, ubi preest domnus Hemardus abbas, cum turma monachorum. Ego igitur Hieronimus, pro Dei amore et beatorum apostolorum, et pro remedio animę meæ et animarum genitoris et genitricis meæ, et pro animarum parentum meorum et omnium fidelium christianorum, dono res meas ad prefatum locum in stipendiis fratrum ibi commanentium: hoc est mansum indominicatum in pago Matiscensi, in agro Mediolanensi, in villa Buferias; quicquid in illum visurus sum habere, excepto unam rasciam quam dedi Franconi; terminatur vero ipse mansus a medio die terra Sanctę Crucis, a mane terra Sancti Petri, a sero via publica, a cercio Sancti Vincenti. Dono etiam et alias res quas in ipsa villa habeo, tam de alodo quam etiam de conquisto: hoc sunt vineis, campis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrum trado atque transfundo, ut faciant post hac die rectores Cluniacensis monasterii quicquid exinde facere voluerint. Si quis vero, quod futurum esse minime perpendo, ego ipse, aut ullus ex heredibus meis, sive aliqua intromissa persona, contra hanc donationem a me libentissime factam vim inferre presumserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, sanctorumque omnium, et insuper cogente judiciaria potestate, cui litem intulerit auri libras VI persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum apud Cluniacum monasterium publice. S. Hieronimi, qui fieri et firmare rogavit. S. Gonterii. S. Waldrici. S. Icberti. S. Leotardi. S. Ingelberti. Ego frater Rotardus rogatus scripsi. Data VIII kal. martii, anno incarnationis Dominice DCCCCLVII, regni autem Lotharii serenissimi regis IIII.
(Au dos:) Hec est carta quam Hieronimus fecit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung