CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1022     View  [Back]
Charta qua Sobo et uxor ejus Valentia dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Maximiaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, nomine Cluniaco, quem donnus Maiolus abbas regere videtur. Ego Sobo et conjux mea Valentia donamus Deo et eisdem apostolis, ad ipsum locum, pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in villa Maximiaco: hoc est curtilus cum vinea et salices et vi[r]caria simul tenentes; et terminatur a mane et a cirtio via puplica, a medio die terra Sancti Stephani, a sero de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus atque transfundimus, ea ratione ut quandiu vixerimus teneamus, et singulis annis dimidium modium de vino in vestitura persolvemus. Si quis autem hanc donationem (quod absit!) calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, cui litem intulerit, auri libram componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Sobonis et uxoris ejus Valentię, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Stephani. S. Amaleri. S. Rothardi. S. Rotberti. S. Eymardi. S. Teobergę. S. Eldegardis. S. Beliardis. Data mense martio, anno XX regnante Chonrado rege. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung