CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1025     View  [Back]
Charta qua Adalelmus et uxor ejus Agnes vendunt monachis Cluniacensibus res suas in fine Madalliago.
Sacrasancta ac venerabilis eclesia que est construdta (sic) in onore Sancti Petri in Glinniago munesterii, in agro Masconense, entores. Ego Adalelmus et uxor sua Annis, venditores, vendund campo Alquierio monico in onore sancti Petri, qui est in pago Lucdunense, in agro Tarnantense, in fine de Madalliago; et terminad ipsus campus a mano et a medio die, a cercio in giro vias sunt plublicas, {corr: publicas} a sero Sancti Petri et Sancti Joan. Infra istas terminaciones, ipso campo determinaciones quiquid nos abemus, totum vobis vendimus, et recepimus in precium solidos IIII, et in pro ipsa precia vobis Alquierio ad ipsa casa Dei ad faciendo in omnibus quiquid volueritis. Si quis vero qui contra anc donacione ista aliquid calumniare voluerid, quod repetid non vindiced, sed componad fisco auri uncia I, et inantea facta firma permanead, cum stipulacione subnixa. Sig. Adalelmo, Sig. Acnis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aichard. S. Eimar (?). S. Adalard. S. Girad. S. Hastino. Godalvinus scrisid, datavid die martis, in mense madi, anno XX Conrado reje.
(Au dos:) Venditio Adelelmi in Madaliaco, Lugdunensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung