CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1029     View  [Back]
Charta qua Rainoart et uxor ejus Dominica vendunt monasterio Cluniacensi vineam in villa Baginas.
Domino fratribus Emardus abbatus, cum ceteris fratribus Gluniensis. {corr: Cluniensis} Igitur, in Dei nomine, Rainoart et uxore sua Dominica vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Maceaco, in villa Baginas, in Piguilerio vocat: oc est vinea qui terminet de ambis partis terra Sancti Petri; et abet in longo perticas V et dimidia, in lato pertica I et pedes VI. Infra istas terminationes, totum ad integrum vobis vendimus, tradimus adque transfundimus, et accepimus de vobis precium in valente denarios XII, et faciatis post hunc diem quicquit volueritis in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus homo qui temptare vel calomniare presumpserit, auri uncia media componat, firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni castello. S. Rainoart et uxore sua qui fierint et firmare rogaverunt. S. Egelart. S. Teobran. S. Drotbalt. S. Vuarembert. S. Gisbalt. S. Beralt. S. Selifredo. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense madio, anno III regnante Loterio rege.
(Au dos:) Venditio Rainoart in Baginas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung