CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1030     View  [Back]
Charta qua Rotrudis et filius ejus Ricoardus vendunt monasterio Cluniacensi partem cujusdam campi inter Masiriacum et Gatgiacum.
Dominis fratribus et patribus Hemardo abbati et omnibus fratribus Cluniacense cenobio degentibus. Nos, in Dei [nomine], Rotrudis et filius meus Ricoardus, constat nos vobis vendidisse aliquid de rebus nostris, quod ita et vendidimus, et accepimus a vobis precium, et fecimus exinde qualiter inter nos convenit, et bonorum hominum fuit estimatio, id est XXX solidos valente, et accepimus a vobis precium, et fecimus exinde quicquid nobis placuit. Ita et vos post hanc diem ex his rebus faciatis quicquid facere volueritis, ordinandi, commutandi, vendendi, donandi. Sunt vero ipse res site in pago Matisconense, in agro Craiacense, inter villam Masiriaco et Gatgiaco: hoc est quartam partem de toto illo campo vobis transfundimus ad integrum, qui terminat a mane terra Sancti Johannis et ad ipsos venditores, a medio die terra Sancti Petri et ad infantes Gimoni, a sero similiter terra Sancti Petri et infantes Gimoni et Helioni, et de uno fronte via publica. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, aut aliqua persona contra hanc venditionem aliquam calumpniam generare presumpserit, non vindicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libram unam componat, et inantea venditio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Rotrudis et filio ejus Ricoardo, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Warengaudi et Maimberti et Mainerii et Ermenaldi et Petroni et Elioni et Artaldi. Ego frater Rotardus scripsi, in mense maio, anno III regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung