CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1031     View  [Back]
Charta qua Robertus et filius ejus Robertus vendunt monasterio Cluniacensi vircariam et mansum in villa Burgundia.
In Dei nomine, ego Robertus et filius meus Robertus vendimus vobis rectoribus Sancti Petri, Cluniensi monasterio, scilicet donno Aimardo abbati cęterisque fratribus, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Tissiacense, in villa Burgundia resedit; vircaream et mansum cum superposito, talem partem quam possidebamus vobis vendimus, et accepimus a vobis pretium valente solidos II et denarios V. Ipsa vircaria terminat a mane in ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero terra de heredibus, a circio rivo volvente. Infra istas terminationes, totum vobis vendimus, et dehinc liceat vobis facere quicquid volueritis. Si quis vero, si ego, aut ullus homo, qui venditionem istam frangere voluerit, auri libram unam persolvat; firma et stabilis dehinc permaneat. Actum apud Sanctum Victorem. S. Roberti et filii sui Roberti, qui venditionem istam fieri et firmari rogaverunt. S. Aboni. S. Heinrici. S. Dominici. S. Vendranni. S. Daberti, qui consensit. Data per manum Bernoni, in mense madio, die dominico, anno III regnante Lottario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung