CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1032     View  [Back]
Charta qua Sisbert et uxor ejus Constancia vendunt Ginzono et Tetloende Tetloenæ uxori campum et vineam in villa Varengo.
Domino fratribus Ginzono et uxor sua Tetloena, emptores. Igitur, in Dei nomen, Sisbert et uxor sua Custancia, vendimus nos vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in villa Varengo: oc est campo et vinea insimul tenente, qui terminet a mane terra Raginfredo, a medio de ipsa hereditate, a sero terra Teotbergia, a cercio terra Eliodo; et abet in longo perticas VII et dimidia, in uno fronte perticas VII et pedes VIII. Infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de vobis precium in valente solidos III et denarios IIII, et faciatis post hunc diem quicquit facere volueritis in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus homo, qui temptare vel calumniare presumpserit, auri uncia media componat, firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni. S. Sisbert et uxor sua, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Belonio. S. Alimaro. S. Archenfredo. S. Ramnalt. S. Vualdono. S. Odolart. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense maio, anno III regnante Loterio rege.
(Au dos:) Empcio Genzono in Varengo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung