CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1033     View  [Back]
Charta qua Hugo, consentientibus matre sua Frinzada et fratre suo Gauzberto, dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villis Bainas et Dumbinas.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense sito, cui preest domnus Hemardus venerabilis abbas. Igitur ego Hugo, consenciente matre mea Frinzade et fratre meo Gauzberto, dono ad predictum locum res meas, que de paterna hereditate mihi eveniunt. Sunt autem ipse res site in pago Matisconense, in villa Bainas, in agro Maciaco: hoc est vinea Marciliaco, quantum ibi visus sum habere; et in alia villa, que nuncupatur Dumbinas, dono alias res: hoc sunt vineę, campi, prati, silve, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, similiter quantum ibi visus sum habere, et in aliis locis ubicumque visus sum habere, totum ad integrum trado atque transfundo, et post hanc diem quicquid auctores Sancti Petri facere voluerint faciant, sine ullo contradicente. Si quis vero contra hanc donationem venire presumpserit, primitus iram Dei incurrat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et cui litem intulerit auri libras III componat, et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Bainas publice. Signum Hugonis, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Frinzade. S. Gauzberto. S. Azoni. S. Ranberto. S. Dominico. S. Agledo. S. Stephani. S. Vuilelmi. S. Ansaldi. S. Johanni. Rolandus scripsit in mense junio, anno III regnante Lothario rege.
(Au dos:) Ugo in Baginas, donatio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung