CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1039     View  [Back]
Charta qua Berardus et uxor ejus Vuandalmodis dant Girberto curtilum cum vinea in villa Morgono.
Dilecto fidelem nostrum Girberto entore. Ego Berardus et ucsor mea Vuandalmodis, venerabiles seniores tui, pro amore et bona voluntate nostra, dono tibi de res nostras que sunt in comitato Matisconense, in fine et villa Morgono: oc est curtilus cum vinea quam de Daniel conquesivi, cum omne superposito, at integrum tibi dono; et illa colonica quam de Arulfo conquesivi in ipsa fine vel in ipsa villa, cum campis et pratis et silva, sic at ipsa colonica aspicit, com quod at ipso curtilo aspicit in ipsa villa, totum at integrum nos tibi donamus, dilectus fidelis noster, at facere quod volueris in omnibus abeas potestatem. Si quis vero qui contradicere voluerit, auri libras II componat, et firma permaneat, attibulatione sunixa. {corr: subnixa} S. venerabile Berardo et ucsore sua Vuandalmodis, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Arlulfo qui consensit. S. Ugono. S. Vuldus. S. Arolt. S. Vuigono. S. Eldevolt. S. Vuichardo. Iso datavit die lunis, in mense octuber, anno tercio Loterio rege.
(Au dos:) Conquistus Girbert in Morgon.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung