CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1040     View  [Back]
Charta qua Aganus et uxor ejus Heda quasdam res in villis Mazeriaco, Fabricas et Verolias monasterio Cluniacensi vendunt.
Domino magnifico emptores Maiolus abba, cum cæteris fratribus Cluniensis. Nos enim, in Dei nomine, venditores Aganus et uxor mea Heda, constat nobis vendidisse vobis, quod ita et fecimus, aliquid de rebus propriis nostris. Sunt autem site ipse res in pago Burgundia, in comitatu Matisconense, in vicaria ..., in villa quæ vocatur Mazeriaco, quantum in ipsa villa visi sumus habere vel possidere: hoc sunt curtilis, vineis, terris, pascuis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum vobis vendimus; et in alia villa quæ vocatur Fabricas, similiter quantum visi sumus habere vel possidere vobis vendimus. Et in alia villa que vocatur Verolias, quantum visi sumus habere vel possidere vobis vendimus. Et in alia villa quæ vocatur Chadgiseto, quantum in ipsa villa visi sumus habere vel possidere totum vobis vendimus. Similiter et in villa Engoeni, quantum in ipsa visi sumus habere vel possidere, cum mancipiis nostris utriusque sexus ad ipsas villas pertinentes, sicut suprascriptum est, totum et ad integrum vobis vendimus; unde et accepimus a vobis pretium, sicut inter nos convenit, valentes CCCCLX solidos. Si quis vero, quod futurum esse minime credo (quod absit!), aut nos ipsi, vel aliquis de heredibus nostris, vel qualibet consanguinitate conjunctus, seu etiam ulla intromissa persona, qui contra venditione ista a nobis libenter facta contradictor extiterit, in primis iram Dei et Sancti Petri incurrat, cum Juda proditore Christi perpetuo dampnandus consotietur, parsque ejus fiat cum Dathan et Abiron, quos terra vivos obsorbuit (sic), et cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus;» et hæc carta inconvulsa permanens, repetitio ejus nullum effectum obtineat, stipulatione subnixa. Manu propria firmavi, et ad corroborandum tradidi. S. Agani et uxori suæ Hæde, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Arduini. S. Gunterii. S. Bertranni. S. Gauzeranni. S. Gausperti. S. Girmundi. S. Malvuini. Data mense decembrio, anno IIII regnante Lothario rege. Bladinus subscribsit.
(Au dos:) Aganus in Masiriaco et Aganus de Maceriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung