CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1041     View  [Back]
Charta qua Amelus dat Gosmaro et uxori ejus Evæ quasdam terras in Camloco.
Domino fratribus Gosmaro et uxor sua Eva. Igitur ego, in Dei nomen, Amelus, im pro amore et bone voluntate et propterea quod tu mihi bene servistis et inantea melius promittis, propterea dono tibi aliquid de res meas, qui sunt sitas in pauco Cavilonense, in fine Fabriacense, ubi in Camloco sedit. In primis dono tibi curtilo com superposito; terminat de uno latus Sancte Leodegarii; terminat de alio latus Letardo, in uno front via puplica, in alio front de ipsa ereditate; abet in longo percicas XX et pedes V, in lato perticas XVII et pedes VI. Infra istas terminationes et perticaciones tibi dono; et dono tibi pratos qui subtus Ponto vocant, parcionem meam tibi dono in taliter ratione, dum modo vivo teneo et possideo, et post meum discessum tibi perveniat, sine ullum contradicentem. Si quis vero, si ego ipsius, au ullus omo, au ullus de eredibus meis qui contra donacione ista venire tentare vel calumniare presumpserit, non valeat vendicare quod repetit, sed deferat cui tentat una cum tercio fisco auri uncias duas coactus componat, et inantea firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa. Actum Camlogio, basilica Santi Martini. S. Amalono, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Girfredi levita. S. Randoeno. S. Imberto. S. Bernardo. S. Tetono. S. Letardo et iterum Letardo. S. et iterum Bernardo, et iterum Randoeno. S. Egelono. S. Arlulfo. Ego Bernardus rogitus scripsit, datavit die hiovis novimb., anno quarto regnante Lotario rege.
(Au dos:) Donacio Amelini in Camloco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung