CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1044     View  [Back]
Charta qua Leotaldus, comes Matisconensis, per jussionem nepotis sui Humberti, dat monasterio Cluniacensi, ex rebus ipsius, mansum in villa Salliaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in comitatu Matisconensi sito, cui preest domnus Emardus abba. Ego igitur, in Dei nomine, Leutaldus comes, per jussionem nepotis mei Humberti, dono ad prefatum locum aliquid de rebus ejusdem Humberti: hoc est mansum unum in villa Salliaco cum apenditiis suis: hoc sunt vineis, terris, pratis, [silvis], aquis aquarumque decursibus, cum servis his nominibus, et Gerodum, cum uxori sue et infantibus suis, Moro, cum uxore et infantibus, et aliam feminam Mariane; omnia et ex omnibus quicquid ad ipsum mansum aspicit dono ad ipsa casa Dei, pro remedium anime Vuidonis, donatumque in perpetuum esse volumus, ut omni tempore rectores ejusdem ecclesie faciant in omnibus quicquid voluerint. Si quis vero ullus de eredibus ejusdem Humberti, aut alia emissa persona hanc donationem inquietare vel calumniare presumpserit, primitus Dei omnipotentis iram incurrat, et offensam apostolorum Petri et Pauli, et insuper auri libras II componat, et hec presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matisconum publice. S. Leotaldi comitis, S. Humberti, qui carta ista fieri et firmare rogaverunt. S. Vualterii, vicecomitis. S. Ratherii. S. Vuidoni. S. Vuichardi. S. Humberti. S. Eyrico. Data per manu Berardi, sub die lunis, II nonas januarii, anno III regnante Hlotharii regis.
(Au dos:) Donatio Unbert. Carta de Saliaco. - Leotalt in Saliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung