CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1048     View  [Back]
Charta qua Ermenberga femina vendit Johanni sacerdoti pratum in comitatu Brivatensi, in villa Volamato Majore.
Domino magnifico Johanni sacerdote, emptore. Ego enim, in Dei nomen, Ermenberja, vendetrix, vindo tibi aliquid de rebus propriis juris meis, qui ex conquisto ipsas res mihi legibus hopvenerunt. Resident autem ipsas res sitas in pago Arvernico, in comitatu Brivatense, in aice Cantilanico, in vicaria de Cantoiolo, in terraturio que dicitur villa Volamato Majore: hoc est in ipso terraturio, prato I, qui abet fines de subtoriore latus Agernco(?) rivo currente, de alio latus gutula curente per tempus pluviarum, de tercio latus vinea ipsi Johanni et fratri suo Stephano, ex carto vero latus Traebone. Infra istas fines vel terminaciones compositas, cantumcumque ad ipso prato aspicit vel aspicere videtur, in omnibus totum et ab integrum tibi vindo; unde et haccepit de te precium de presente, sicut inter nos convenit aut nobis bene placitum fuit, solidos VI et denarios X. Et ego in pro ipsa precia per hęc carta ven[di]cione ista ipso prato tibi vindo adque manibus tibi transfundo ad abendi, vendendi, donandi, seulliceat comutandi, ad faciendum quiquid melius facere volueris, sine ullo contradicente persona, et si ullus omo res istas inquietare presumpserit, non vindices et componat tibi tantum et alium tantum cantum ipsas res melioratas valere potuerint, et inantea carta ista firma et stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Facta carta ista die dominico, in mense junio, anno IIII regnante Lotario rege. S. Ermenberjane, qui carta ista scribere et firmare rogavit, manu sua firma. S. Isimbardo et Stephano et Abone filios suos consencientes. S. Asterio. S. Leotardo. S. item Stephano. S. Ebone. Ego Amalfredus rogatus scripsit.
(Au dos:) Emptio Johannis in comitatu Brivatense, in villa Volamato, Arvernico pago.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung