CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1049     View  [Back]
Charta qua Constantinus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Jengulfi.
Divina pietate largiente legumque auctoritate concedente, sanctitum est ut unusquisque fidelium de rebus propriis ac temporalibus eterna valeat mercari, dicente Scriptura: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis;» et alibi: «Divitiæ viri redemptio anime ejus.» Quapropter ego, in Dei nomine, Constantinus hæc recogitans et terminum hujus fragilis et caducę vitę appropinquantem perspiciens, delego aliquid de rebus juris mei Deo et sanctis apostolis ejus Petro scilicet et Paulo ac monachis Cluniaco monasterio degentibus, quod videlicet cœnobium est situm in pago Matisconense, consecratum in honore Dei ac predictorum apostolorum mundi denique principum, cuique preest domnus Heymardus abba. Sunt vero ipse res site in pago Matisconense, in agro Saviniacensi: hoc est ecclesiam in honore Sancti Jengulfi consecratam dono cum decimis, campis, pratis, silvis, vineis, aquis aquarumque decursibus, et quicquid ad ipsam ecclesiam pertinet vel pertinere videtur, et sicut a me presente hodie possidetur; et in eo tenore istas res supra denominatas dono ut monachi qui in supradicto loco sunt vel fuerint, nec in benefitium dare, nec scamnium facere habeant potestatem ad ullum hominem, sed sint in stipendia fratrum pro remedio anime meę vel parentum meorum et omnium fidelium christianorum, ea scilicet ratione, ut dum vivo teneam et possideam, et singulis annis in vestitura duos modios persolvam, unum de annona, et alium de vino. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et nisi cito resipuerit, auri libras L coactus exsolvat, hec vero donatio inconvulsa permaneat. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Constantini, qui fieri jussit. S. Adalgisi, Arnulfi, Achini, Fulconi, Vuicheranni, Rotberti. Data mense junio, anno IIII regnante Lothario rege Francorum. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung