CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1050     View  [Back]
Charta qua Odila cedit monasterio Cluniacensi vineas in villis Canevas, Tasilla et Fuciaco vel Saciaco.
Notum est omnibus qui sane sapiunt, quia Deus concessit fidelibus suis ut de temporalibus rebus quas possident, eterna valeant premia promereri. Idcirco ego Odila, pro remedio seniorum meorum et anime meæ et patris mei, necnon et matris meæ, seu fratrum meorum, ac omnium fidelium christianorum, dono aliquit de jure meæ proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio Cluniaco, cui preest domnus Heymardus abbas: hoc sunt vineæ site in pago Matisconensi, una vinea in Canevas, et terminat de uno latere et de uno fronte via publica, de alia parte vineæ Azoni, et in alio fronte vinea Tetbranni et Gisbaldi. Et in alia villa que dicitur Tasilla vinea alia, que terminat de duabus partibus via publica, a medio die et a sero concisa. Et item in alia villa Fuciaco vinea, que terminatur a mane terra Sancti Vincencii, a medio die et a sero terra Gisoni; et in villa Tasilla supra denominata dono duas peciolas de prato. Hec omnia dono, trado atque transfundo ea ratione, ut dum ego advixero fructuario usu teneam, et in vestitura modium vini omni anno persolvam, et post meum discessum, ad jam dictum monasterium omnia revertantur, et si necessitas mihi evenerit, adjutorium mihi temporale impendant. Si quis vero, si ego ipsa (quod absit!), aut ullus de heredibus meis vel quelibet persona contra hanc donationem calumniam aliquam generare presumpserit, cui litem intulerit auri libras quinque coactus exsolvat, et quod repetit non vindicet, et hec donatio semper firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Crusilia, atria Sancte Mariæ. S. Odilæ, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Azoni. S. Gislardi. S. Rothardi. S. Ansaldi. S. Engelberti. S. item Ansaldi. S. Bornulfi. S. Ainrici. S. Ingelfredi. Data mense julio, anno IIII regnante Lothario rege. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Odila de Canavas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung