CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1051     View  [Back]
Charta qua Oda femina dat monasterio Cluniacensi quasdam terras in villa Gemellis.
Sacro Cluniacensi monasterio quod est edificatum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui donnus Aimardus abbas preesse videtur. Ego Oda femina dono de rebus meis quę sunt site in pago Lugdunense, in agro Gasniacense, in villa Gemellis: hoc est unum curtilum cum manso et vinea atque arboribus; que res his finibus terminantur: a mane terra et vinea de ipsa hereditate nostra, a meridie consteria vicinorum, a sero terra Sancti Leodegarii, a circio terra de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, totum vobis dono ad integrum pro remedio anime meę, et pro remedio parentum meorum, et pro seniore meo, nomine Vendranno, et pro seniore meo Gislemaro. Dono etiam predicto monasterio Cluniacensi et alias res juris mei que ad ipsum aspiciunt, in vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus; hoc totum ad integrum trado atque transfundo mo[na]chis Sancti Petri Cluniacensis monasterii, presentibus et futuris, ut post hunc diem de omnibus his faciant quicquid facere voluerint. Quapropter precor vos, Sancti Petri monachi seniores mei, ut me recipiatis in vestram societatem, sicut unum ex vobis, et quando obitus meus advenerit, me ad locum vestrum deportari faciatis ad sepeliendum, si tamen possibile fuerit. Quod si forte ego, aut ullus homo, aut aliqua emissa persona extiterit aliquando qui donationi huic contraire temptaverit, ad it non prevaleat, imo iram Dei et beatę Marię matris ejus et sanctorum archangelorum Michael et Gabriel et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium martirum et confessorum atque virginum, de ipsis omnibus sit maledictus, sicut Datan et Abiron et Judas, qui Dominum tradidit, et sit sepultus in inferno, et auri libras tres coactus componat, et presens donatio ista omni tempore firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Ode, que donationem istam [fecit] et firmari rogavit. S. Gilemari, S. Vuarneri, S. Dodone, S. Suffisie, Eldeardis, que donationem istam per omnia firmaverunt. S. Engelardi. S. Ade. S. Arnaldi. S. Vuiberti. Ego Constantius rogatus scripsi et subscrisi atque datavi in secunda feria, in mense augusto, anno IIII regnante Lottario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung