CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1052     View  [Back]
Præceptum Conradi regis, quo confirmat monachis Cluniacensibus abbatiam sancti Amandi.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Chuonradus, divina ordinante providentia, serenissimus rex. Si in restauratione ac relevatione rerum æcclesiasticarum curam summam adhibere sollicitudinemque utilem gerere studemus, non solum in hoc regium nostrum exercemus ministerium, verum etiam ad æterne remunerationis fructum vel ad temporalem gloriosius transigendi vitam liquido nobis hoc credimus profuturum, quia quanto propinquiores diei ultimo existimus, tanto paratiores in omnibus rectitudinibus esse debemus. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum industria, tam presentium quamque futurorum, quia Boso comes intimavit celsitudinis nostræ auribus, ac humiliter precatus est nostram magnitudinem, ut quasdam res, videlicet abbatiam Sancti Amantii, cum omnibus suis appenditiis quesitis et inquirendis, ad cœnobium Cluniensis æcclesiæ, quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sicuti justum est, vel ad usus fratrum ibidem Deo servientium inpendere seu tradere perpetualiter curaremus; cujus videlicet comitis Bosoni justam cernentes petitionem, gratanter quod postulavit fecimus. Volumus namque ac firmiter precipimus ut post hanc nostram traditionem, ullus ulloque tempore, non comes nec ulla potens persona potestatem habeat prenominatam abbatiam ex dicto cœnobio abstrahendi, sed omnia in usus fratrum ibidem Deo regulariter servientium adquirantur. Ut autem hec nostra auctoritas a nullo umquam violetur, ipsi summo judici commendamus, et ut a nobis facta credatur, manu propria eam firmamus et de anulo nostro consignare jussimus. Signum domni (Monogramme) Chuonradi piissimi regis. Heidolfus levita, ad vicem Keroldi archicancellarii, recognovit. Data VII X kalendas octobris, anno ab incarnatione Domini Jesu Christi DCCCCLVIII, anno XXI regnante Chuonrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung