CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1053     View  [Back]
Charta qua Alierius et Leugar dant monasterio Cluniacensi terram in villa Brociano subteriore.
Sacrosanctæ ęcclesiæ quę est constructa in honore sancti Petri apostoli de Cluniaco, cum cęteris sanctis qui ibi consistunt. Igitur ego, in Dei nomine, Alierius et Leugar, ex amore et promta benivolentia nostra, pro animarum nostrarum remedio vel pro ęterna retributione, donamus ex rebus nostris Sancto Petro apud Cluniacum res quasdam juris nostri, quę sunt in pago Viennensi, in villa quę nominatur Brocianus Subterior; et terminatur terra illa nostra de uno latere via publica et Girbola fluvio currente, de alio latere Rodano decurrente, in una fronte terra Sancti Petri, in alia fronte terra Losuerii presbiteri et murus antiquus. Infra hos fines et terminationes, una cum arboribus et exitibus et sub integro ibi donamus, scilicet Sancto Petro apud Cluniacum, cum cęteris sanctis qui ibi consistunt, ibi, imquam, donamus quicquid adquisitum vel adquirendum est, id est ad habendi, vendendi, donandi seu commutandi potestatem. Quod si nos ipsi, aut persona aliqua, aut ullus homo, aut ullus ex ęredibus nostris extiterit aliquando, qui contra hanc donationem monachos Cluniacenses inquietare presumpserit, non valeat obtinere quod repetit; insuper culpabilis sit, dampnoque multetur una cum fisco, et persolvat vobis tantum et aliud tantum quantum ista donatio valet vel eo tempore valuerit, quando multum meliorata fuerit, et inantea donatio ista omnique tempore firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Alierii et Leugar, qui donationem istam fieri et firmari rogaverunt. S. Arnulfi. S. Adroldi. S. Dominici. S. Ectre. S. Otgerii. S. Teobaldi. S. Balsemodi. Ego Elgodus presbiter rogatus dictavi et scripsi die dominico, in mense novenbri, anno XXo IIo regnante Gonrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung