Charta qua Manno et uxor ejus Constantia notum faciunt se quasdam res in villa Codasiaco monasterio Cluniacensi vendidisse.
Quotienscunque initæ fuerint epistolæ commutationis, tantum legum ratio emptionis et venditionis forma testatur, ut communis assensus pro congrua et convenienti utilitate ad invicem quicomque de
juris potestate pro libita et propria voluntate res et ceteræ que legitime regere videntur, auctoritate scripturæ pariter commutentur. Quapropter nos, in Dei nomine, Manno et uxor mea, nomine Constantia, vendimus aliquid ex juris nostri debitis partibus Sancti Petri Cluniensis cœnobii, quod venerabilis domnus Maiolus abba regere et moderare cum caterva monachorum sibi subdita cognoscitur. Quæ res sunt sitæ in pago Matisconensi, in vicaria Cardoniacense, in villa Codasiaco: hoc est curtilus cum vinea simul tenente; terminant ipse res a mane et a cercio terra Odulber, a medio die et a sero terra Sancti Petri. Infre istas terminaciones, totum et ad integrum ad predictum cœnobium a die presenti tradimus, quatinus prefati rectores tenendi, seu etiam quicquid facere voluerint liberam in omnibus habeant facultatem. Accepimus autem a jam prelibato venerabili abbate domno Maiolo, vel a fratribus sub eo militantibus, pro eisdem rebus pretium soldos argenti LX
ta; ipsi quoque predictum curtilum cum omnibus sibi adjacentiis, quesitum et inquirendum, de nostra a die presenti in suam suscipiant dominacionem, quatinus per cunctas postfuturas ævi generationes disponendi qualiter eis placuerit liberam in omnibus obtineant potestatem. Si quis ab hac die pro hujusmodi venditione facta litem alicui inferre temptaverit, nullomodo conatus ejus temerarium effectum vindicandi obtineant; quin potius, cogente judiciaria censura, auri libras II cui litem intulerit exsolvat, et hæc venditionis cartula inviolabilis perduret. S. Mannonis et Constantie, uxoris ejus, qui venditiodem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Rotberti. S. Teudberti. S. Heymardi. S. Vualoni. Data mense decembrio, anno V regnante Hlothario rege. Ego frater Rothardus, ad vicem cancellarii, subscripsi.
(Au dos:) Carta Mannonis Codasiaco.