CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1057     View  [Back]
Charta qua Andreas res suas in villa Samnione monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctæ ęcclesiæ quę est constructa in pago Matisconensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis cœnobii, quam domnus Maiolus ad regendum tenere videtur. Ego igitur Andreas, pro redemptione peccatorum meorum et remedio animę meæ, et pro omnibus fidelibus christianis, vivis seu defunctis, dono res meæ proprietatis ad ipsam casam Dei, quę mihi ex materna obvenerunt successione. Sunt autem ipse res sitæ in pago Avinionensi, in villa Samnione; omnia ergo quæ ad meam debent pertinere portionem, ad predictum monasterium et ad rectores ejusdem monasterii de eisdem rebus a die presenti et deinceps dono, et de meo jure in eorum trado dominatione, ut habeant liberam potestatem faciendi quicquid eis placuerit, tenendi, commutandi seu vendendi, nullo contradicente. Si quis autem donationem istam contradicere aut inrumpere temptaverit, auri libras II componat; et inantea donatio ista firma et inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Andreæ, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Guikardi. S. Garberti. Frater Clemens scripsit. Facta carta ista anno regnante Chuhonrado rege XXII.
(Au dos:) Andree, in pago Avinionensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung