CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1060     View  [Back]
Charta qua Isembardus vendit Johanni sacerdoti quasdam terras in comitatu Brivatensi, in villa Volamato.
Domino magnifico Johannem sacerdote, emptore. Ego enim, in Dei nomen, Isimbardus, vinditor, vindo tibi de rebus propriis juris meis, qui ex conquisito ipsas res mihi legibus obvenerunt. Resident autem ipsas res sitas in pago Arvernico, in comitatu Brivatense, in vicaria de Cantoiole, in teraturio de villa que dicitur Volamato Majuore; in ipso teraturio vindo tibi de vinea octava parte, et de manssione vircariæ et orto et exevo et campo uno; et ipse campus fines abet de una latus tera Ebone, de alio latus tera Asterio, de tercio latus vinea ad ipso emtore, ex quarto autem latus rivo currente per tempus pluviarum. Infra istas fines, quantumcumque ad ipsas res que supra diximus aspiciunt vel aspicere videntur, totum et ab integrum tibi vindo; inde et accepii de te precium de presente, sicut inter nos convenit, aut nobis bene placitum fuit, solidos VIII, et ego in pro ipsa precia per anc cartam et venditionem istam ipsas res tibi trado adque manibus transfundo ad faciendum quidquid melius facere volueris, sine ullo contradicente persona, ad jure proprium. De repeticione autem sane et si ullus omo res istas inquietare presumpserit, non vindicet, se[d] conponat tibi tantum et alium tantum quantum ipsas res melioratas valuere potuerint, et inantea carta ista firma estabilis permaneat, cum stibulatione subnixa. Facta carta ista die jovis, in mense aprilio, anno quinto regnante Lotario rege. S. Isimbardo, qui carta ista scribere et firmare rogavi, manu sua firma. S. Asterio. S. Airado. S. Lauzardo. S. Ebone. S. Ildeboldo. Ego Stefanus rogatus scripsi.
(Au dos:) Emptio Johannis in villa Volamato, Arvernico pago.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung