CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1062     View  [Back]
Charta qua Eliodus et uxor ejus Vualberga vendunt Teotberto campum in villa Cavaniaco.
Domino fratribus Teotbert, emptore. Igitur, in Dei nomen, Eliodus et uxore sua Vualberga, vendimus tibi aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Cavaniaco: oc est campo qui terminet de tres partes ... a medio die terra Sancti Petri. Infra istas terminaciones, totum ad integrum tibi vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de te precium in valente solidos II et denarios IIII, et focias post hunc diem quiquit volueris in omnibus. Si quis vero, si nos, aut ullus homo qui tentare vel calumniare presumpserit, auri uncia media componet, firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lorduni castello. S. Eliot et uxore sua Vualbergia, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Bernart, qui consensit. S. Ainono. S. Itbert. S. Rotart. S. Vuandalgerio. S. Dedenco. Benedictus scripsit, datavit die lunis, in mense madio, anno V regnante Loterio rege. S. Custancius.
(Au dos:) Vendicio Elyodi in Cavaniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung