CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1065     View  [Back]
Charta qua Maingaudus dat monasterio Cluniacensi campum in villa Bugdonis et vineam in villa Vallis.
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Maingaudus, cogitans de remedio animę meę seu de premio vitę ęternę, dono campum in villa quę dicitur Bugdonis, in comitatu Matisconensi, in agro Galoniacensi, ad monasterium quod est constructum in loco Cluniacum nuncupato, atque in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Deo constat consecratum, cuique donnus Maiolus, abbas, preesse videtur; terminatur vero ipse campus a mane via publica, a medio die rivo currente, a sero terra Sancti Petri, a cercio terra Maimberti. Et in comitatu Cabilonensi dono similiter ad eundem locum vineam quę est in villa Vallis medietatem; et terminatur ipsa vinea a mane et a sero terra Sancti Martini, a medio die terra Sancti Nazarii, a cercio rivo currente. Istas vero res supra denominatas, pro remedio animę meę seu parentum meorum, dono ad supradictum locum, ea ratione ut quamdiu in laicali habitu fuero, teneam et possideam. Inantea vero rectores ejusdem loci faciant exinde quicquid facere voluerint. Si quis vero, quod minime fieri credo, ego ipse, vel aliquis de parentibus meis, vel aliqua intromissa persona, contra hanc donationem facere voluerit quicquam, non vi[n]dicet quod repetit; insuper etiam, cogente potestate judicaria, auri libram unam exsolvat, et hęc carta nichilominus inviolata omni tempore permaneat. S. Maingaudi, qui fieri rogavit. Signum Girbaldi et Arnaldi et Dacberti et Sabaldi, Galamanni et Martini. Data mense augusto. Rothardus scripsit anno V Lotharii regis Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung