CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1068     View  [Back]
Charta qua Guillelmus fidelis Amblardi, archiepiscopi [Lugdunensis], dat eidem Amblardo quidquid habebat in villa Nimsiaco.
Dilecto in Christo domino Amblardo archiepiscopo. Ego quidem Guilelmus, fidelisque tuus, secundum meum scire, pro remedio anime meæ, quia vice apostolorum a Deo tibi potestas data est relaxari peccata, ideo dono tibi aliquid de rebus meis: hoc est terram quam Arnoldus mihi dedit pro periculo mortis sue et liberationem sue vitæ. Ipsam autem terram, cum vineis et mansionibus et vircariis et pratis et silvis et omnibus adjacenciis ejus usque ad exquisitum, tibi trado atque transfundo, et de meo jure in tuam revoco potestatem, ad faciendum quicquid volueris. Sunt autem predicte res site in pago Arvernensi, in agro Dorensi, in villa Nimsiaco. Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit, nullatenus vindicet, sed componat cui litem intulerit auri libras tres, et deinceps hæc donatio firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Vuilelmi, qui donatione ista fiheri et firmare rogavit. S. Bertranni presbiteri. S. Frudini. S. Arnulfi. S. Estorgii. S. Dalmacii. S. Bertranni. S. Ugonis. Data per manum Ugonis presbiteri, mense decembri, in VI feria, anno XXIII regni regis Gonradi.
(Au dos:) Conquestus Amblardi in villa Nimsiaco, in pago Arvernico. - Carta Amblardi archiepiscopi, de Arvernio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung