CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1070     View  [Back]
Charta qua Arnaldus, consentientibus filiis suis, dat monasterio Cluniacensi quasdam terras in villa Galoniaco.
Sacrosancto cenobio Cluniacensi, in honore beati Petri apostoli constructo atque sacrato, in quo donnus Aimardus abbas gregem monachorum bene regit. Ego Arnaldus dono aliquid de rebus meis pro remedio anime meę vel parentum meorum, que res in villa sunt Galoniaco, due vineę: quarum una terminatur a mane terra Tolani, a meridie terra Sancti Petri, a sero Sancti Johannis cum eris, a circio terra Gonzaldi cum eris; altera vero terminatur a mane via publica, a meridie, a sero, a circio terra Sancti Petri. Dono et campum ubi a la Vardella vocant; qui campus terminat a mane via publica, a meridie, a sero, a circio terra Sancti Petri. Cuncta hec ex integro offero Deo ad locum Cluniacum Sancti Petri, ut ejusdem loci rectores ab hac die faciant de his quod melius voluerint, vel sibi placuerint. Ergo quisquis donationem atque elemosinam hanc contradicere voluerit, reus erit, ipseque eis quibus calumpniam intulerit duas uncias auri componat, et donatio mea atque elemosina firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Budone in villa. S. Arnaldi et filiorum ejus Setbaldi, Giperi, Ricardi et Arnaldi. S. Estoimini. S. Girbaldi. S. Arberti. S. Amlardi. Ego Johannes rogatus scripsi et datavi V feria, mense decembri, anno sexto regnante Lottario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung