CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1071     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, notum facit se plurimas res in pago Aptensi sitas, quas monasterio Cluniacensi dederat, Arnulfo, episcopo Aptensi, et Teotberto consanguineo ejus, precario jure concessisse.
In nomine Dei æterni. Ego Maiolus, favente Christi clementia, Cluniacensis cœnobii abbas, notum fieri volumus omnibus fidelibus christianis, tam presentibus quamque succedentibus, quod domnus Arnulfus, episcopus Atensis, nostram expostulando adiit presentiam quatinus ei concederemus, loco precariæ, res quasdam juris sanctorum apostolorum Petri videlicet et Pauli supradicti cœnobii Cluniensis. Inquisita itaque voluntate nostrorum fratrum, eoque assensum rationabiliter prebentibus, decrevimus prelibati domni episcopi precibus obtemperare: concedimus itaque eidem domno Arnulfo episcopo atque consanguineo ejusdem Teotberto res sanctis apostolis Petro et Paulo dicatas, quæ sunt in pago Atensi sitæ, in villa Lausnava, et in alia villa quam vocant Solco, usque in montem Clavaniacum, et in alio loco ubi dicitur Tretbalio, et in alia villa quæ vocatur Bassiis, et in alia villa quæ dicitur Siciago, et in alia villa quæ dicitur Borsio, et in alia villa quæ vocatur Soricorias, et in alia villa quæ vocatur Leocola, et in alia villa quę vocatur Valle, et ipsum allodum quem avus meus Fulcherius comparavit de Bernardo, et in alia villa quæ vocatur Jocalas. Ista omnia [michi] et fratri meo Eyrico ex successione nostrorum parentum nobis obvenerunt. Nos vero, ego videlicet Maiolus, prefati cœnobii Cluniacensis abbas, et predictus frater meus, pro remedio animarum nostrarum, nostrorumque parentum, omniumque fidelium christianorum, Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in Cluniaco cœnobio tradidimus. Omnia itaque in denominatis villis conjacentia, sive quantum avus meus Fulcherius et genitor meus ejusdem nominis Fulcherius, in comitatu Aptensi tenuerunt vel conquisierunt, totum predicto episcopo et ejus consanguineo Teotberto concedimus, in ea scilicet ratione tradente eodem eo domno episcopo as res suas, quæ sunt sitæ in prescripto comitatu Atensi, in villa Lausnava, Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in prelibato cœnobio Cluniensi: eo videlicet tenore ut quamdiu ipse episcopus et ejus consanguineus vixerint, teneant et possideant, et festivitate beati Martini in censu soldadas quinque ad Cluniacum persolvant; post obitum vero utrorumque, res omnes suprascriptæ ad prefatum Cluniense cœnobium, absque ullius contradictione, cum omni melioratione perveniant. Ut vero precaria ista illibata inviolabilis omni tempore permaneat, manu nostra firmavimus et fratribus nostris corroborandam porreximus. Maiolus abba firmavit. Eldebrannus firmavit. Jacob firmavit. Eldricus firmavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung