CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1075     View  [Back]
Charta qua Ildebertus dat monasterio Cluniacensi quasdam terras in villa Cariniaco.
Divina largiente clementia, concessum est fidelibus ut de rebus terrenis eterna valeant mercari. Quod ego Ildebertus considerans, dono aliquid de rebus mee proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in Cluniaco monasterio, quatinus pius Dominus animam meam de penis inferni liberare dignetur: hoc est omnia que habere visus sum in villa Cariniaco, in comitatu Matisconensi, in agro Rufiacense, id est campum unum qui terminat ex omni parte terra Sancti Petri. Et in alio loco pratum unum, qui similiter de omnibus partibus terra Sancti Petri terminat; et in alio loco unam vineolam in eadem villa, que terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Constabuli, a ser[o] terra Idberti, a circio terra Tresberti. Ista omnia ad predictum monasterium, ut teneant et possideant a die presenti et deinceps, et habeant potestatem faciendi quicquid voluerint, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ego ipse, aut ullus de heredibus meis, aut aliqua persona contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit, nullatenus vindicare valeat, sed magis, cogente judicaria potestate, auri libram unam quibus litem intulerit persolvat. S. Idberti, qui fieri et firmari rogavit. S. Constabuli, fratris ejus. S. Remesberti. S. Martini. S. Heldeberti. S. Constantii. S. Teodoldi. S. item Tresberti. Data per manum Clementis, anno VI regnante Lotthario rege. Isti hanc propriis manibus firmaverunt cartam: Constabulus, Leutperca et filius ejus Itbertus, Bernardus et femina ejus Girberga, Ermenardus et uxor ejus Ansieldis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung