CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1076     View  [Back]
Charta qua Iterius et uxor ejus Alexandra dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Vallis.
Sacrosanctę Dei ęcclesię Cluniaco nomine, quam videtur donnus abba Maiolus regere. Ego prompta caritate et bona voluntate Iterius et uxor mea Alexandra donamus aliquid ex rebus nostris, quę sunt sitę in pago Lugdunense, in agro Congniacense, in villa Vallis: hoc est vineam et campum; et terminatur de una parte terra Magiensendanis et filiorum suorum, de alia rivo qui appellatur Belneto, de III parte via publica, de quarta silva. Infra istas terminationes, totum ab integro usque ad inquirendum dono ad jam dictum locum, eo tenore ut quandiu vixerimus, de vinea et de campis et de silva usumfructuarium recipiamus, et in vestitura si[n]gulis annis IIII denarios, in festivitate sancti Petri persolvemus; postquam autem obierimus, ad Sanctum Petrum cum omni integritate perveniant, nullo homine contradicente. Et si ullus homo temptare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis omniumque [sanctorum] incurrat, nisi emendaverit, et cui litem intulerit, auri uncias III correptus componat, et nostrę donationis carta incunvulsa permaneat, stipulatione subnixa. S. Iterius et uxor sua Alexandra, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wilenchus. S. Erenchus. S. Arfonsus. S. Giraldus. S. Arnulfus. S. Aiendradus. Actum XIIII kalendas februarii, feria IIII, tempore Condradi regis. Arnulfus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung