CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1081     View  [Back]
Charta qua Franco, propinquus atque eleemosynarius Oolgaudi, dat monasterio Cluniacensi quasdam res ipsius in villa Buferias.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconensi sito, vocabulo Cluniaco, ubi preest domnus Maiolus, venerabilis abbas. Igitur ego, in Dei nomine, Franco dono pro anima Oolgaudi, de rebus quas ipse dum adhuc viveret, tenebat, hoc est mansum cum vinea et prato simul tenente, ubi Heldinus residet, Deo et sanctis apostolis supra denominatis. Est autem ipse mansus in supradicto comitatu, in agro Mediolanensi, in villa Buferias; terminatur de duabus partibus terra Nadalis, de tercia via publica, de quarta vero cutta currente. Et in alio loco dono condaminam in Campis Varenas videlicet; et terminatur de una parte via publica, de alia terra Gislardi, de tercia terra Deodati, et de quarta Gisoni. Infra istas terminationes, predictum mansum et condaminam dono vice Oolgaudi ad supradictum locum trado atque transfundo, ut faciant inde auctores Sancti Petri quicquid eis placuerit, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aliquam calumniam contra hanc donationem generare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper cui litem intulit auri libras II persolvat, et hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Franconi, helimosinarii, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Gausperti presbiteri. S. Adraldi presbiteri. S. Vualterii. S. Ornadi. S. Vuandaldradi. Data III idus martii, anno VI regnante Hlothario rege. Rotardus rogatus scripsit ad vicem cancellarii.
(Au dos:) In Buferias. - Carta Franconis quam fecit pro Oolgaudo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung