CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1087     View  [Back]
Notitia werpitionis aliquot rerum in villis Ipgiaco, etc., a Warulfo monachis Cluniacensibus factæ.
Noticia vuirpitionis apud Matisconum, sub die lunis, in mense agusto, XIII kal. septembris, ante presentiam domni Alberici comitis et fidelibus suis, Vualterium vicecomitem, Rotbertum, Vuarulfum, Vuichardum, cum ceteris plures; in eorum presentia proclamavit se quidam vir, nomine Maiolus et abbas Sancti Petri Cluniensis, seu et ceteri monachi ipsius loci, Hildebrannus et Aldricus atque Rotardus, de quendam virum, nomine Vuarulfum, qui tenet res Sancti Petri in pago Matisconensium, in villis istis nuncupatis: in Ibgiaco æcclesiam dimidiam in honore sancti Germani dicatam, cum mansis, curtilis, vineis, pratis, silvis et aquis, quicquid de ipsa causa in ipsa villa est et aspicit, et in Bisciaco mansos duos, et in Boiaco mansum unum, et in Binciono mansum unum cum servis et ancillis ibidem pertinentibus. Ipse autem Vuarulfus, ut recognovit directum Sancti Petri et auctoribus suis, Mayolum abbatem et monachorum suorum, vuirpivit contra illos ipsas res; alias res in ipso pago, quas ipse Vuarulfus super eos reclamavit, hoc est ecclesia in honore sancti Saturnini et rebus in villa Maysiriaco et in Dumbinas, et de hoc ipse Vuarulfus recognovit nullum directum sibi habere, vuirpivit contra Sanctum Petrum et actoribus suis his presentibus. S. Vuarulfi, qui vuirpivit et firmare rogavit. S. Alberici comitis. S. Rotberti. S. Vualterii vicecomitis. S. Teotberti. S. Eyrico. S. Gausberti. S. Vuitberti. S. Bernardi. S. Raculfi. S. Otardi. S. Leuspranni. S. Hereldi. S. Vicardi. Data per manu Berardi, sub die lunis, XIII kal. septembris, anno VII regni Hlotharii regis.
(Au dos:) Vuerpituria quam fecit Vuarulfus Sancto Petro de Itgiaco et Bissiaco et Boiaco, Bintiono, Maisiriaco, Dumbinas, Sanctum Saturninum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung