CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1089     View  [Back]
Charta qua Artoinus et Folcoldus, presbyteri, vendunt Girolto et filiis ejus terram in villa Metono.
Domino fratribus Girolt et filios suos, nomen Amalfredo presbitero et germano suo, nomen Sisfredo, emtores. Nos quidem Artoinus et Folcoldus presbiteri, pariter venditores, vendimus nos vobis modiada de terra arabile, qui est sita in pago Lucdunense, in agro Candense, infra villa Metono; terminat ipsa terra a mane terra Sancti Martini, a medio die terra Girolt, a sero via publica, a certio terra Avono. Infra ipsas fines vel terminaciones, ipsa terra sub integro vobis vendimus, et recepimus de vobis precia, sicut inter nos placuit adque convenit, solidos VIIII; et nos in pro ipsa precia de nostra jure et dominatione in vestra tradimus potestate, faciatis quitquid volueritis, it est at abendi, vendendi, donandi, perdonandi, seut liceat vobis comutandi, ea vero ratione, dum modo Giroldus vivit, securus teneat et possedeat, et post suum quoque discessum, Amalfredo et Sisfredo perveniat, et qualis plus vivit, ad eum perveniat. Et si quis vero, quod fieri et futurum est minime credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, aut ullus omo, ulloque tempore, qui contra hanc cartam venditione ista inquietare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, et conponat tantum et alium tantum quantum ipsa terra meliorata valuerit, et ec omnis presens vendicio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. Airoenus presbiter firmavit et subscripsit. Folcholdus presbiter firmavit et subscripsit. S. Ashirlo. S. Metone. S. Atalart. S. Eldefredo. S. Chrispiano. S. Vandranno. S. Estefano. S. Bertolomei. Visus rogatus carta venditione ista scripsi, datavi die veneris, in mense setembri, anno XXIIII regnante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung