CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1091     View  [Back]
Charta qua Alexandra dat monasterio Cluniacensi, pro anima senioris sui Girberti, mansum in villa Puinciaco.
Divina largiente pietate, hominibus concessum est ut ex rebus quas possident ęterna valeat felicitas atquiri. Quapropter ego Alexandra femina dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniensis monasterii, aliquit ex rebus senioris mei Girberti, pro ipsius videlicet anima, ut ei Dominus in futuro juditio propitius esse dignetur. Sunt vero ipse res sitæ in pago Matisconensi, in agro Puinciaco, in ipsa villa: hoc est mansum indominicatum, ubi Lanbaldus quondam mansit, cum omni integritate dono, campis scilicet, vineis, pratis, silvis, aquis et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum ad integrum trado atque transfundo ab hodierna die et inantea ut faciant habitatores supradicti loci quicquid exinde facere voluerint. Si quis vero, quod futurum minime credo, ego ipsa, aut ullus homo contra hanc donationem venire presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper coactus, cui litem intulit, auri libras III componat, et inantea firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Alexandra, quę fieri jussit et firmare rogavit. S. Raculfi. S. Ozent. S. Achini. S. Vendranni. S. Landaldi. S. Gausperti. S. Eldegeri. S. Arnulfi. Data mense decembri, anno VII Hlotharii regis. Frater Rotardus scripsit.
(Au dos:) De Puinciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung