CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1094     View  [Back]
Charta qua Karolus comes concedit Rotboldo, servienti suo, ut vendat Warmerio canonico quasdam res suas in villa Brociano superiore.
Quanta vel qualis sit unicuique homini potestas ex rebus suis dandi vel vendendi, nullus ignorat qui piissimorum principum leges novit. Quapropter ego Karolus comes notum esse volumus presentibus et futuris sancte Dei ecclesie fidelibus, qualiter veniens quidam serviens noster, nomine Rotboldus, rogavit me ut me ex quibusdam rebus suis cartam venditoriam facerem cuidam canonico Sancti Mauricii, nomine Vuarmerio. Sunt autem ipse res site in pago Viennensi, in agro Repentinis, in villa Brociano Superiore, duo videlicet curtili cum vineis et campo simul tenente; que scilicet res terminantur in latere meridiano terra Vuarini, in altero latere terra Sancti Stephani, in fronte orientali via publica, in altera fronte semita vicinabile. Quicquid itaque infra hos fines et has terminationes predictus serviens noster Rotboldus visus fuit habere, sive heredes ejus, de omnibus hanc cartam venditoriam facimus prenominato Vuarmerio; pro quibus scilicet rebus sepe jam dictus Rotboldus sive heredes ejus acceperunt precium solidos centum triginta et novem. Ego igitur Karolus, qui potestatem habeo de predictis servis et de rebus illorum, pro amore bone servitutis et pro bona voluntate, dono illi prenominatas res, quatinus ab hodierna die idem Varmerius ex eisdem rebus liberam in omnibus et firmissimam optineat potestatem ad omnia quecumque facere voluerit. Si quis vero contra hanc donationem nostram venire et eam infringere vel inquietare voluerit, non valeat vindicare quod repetit; sed multo magis culpabilis componat prenominato Vuarmerio, cui damnum inferre voluerit, tantum et aliud tantum quantum prenominate res meliorate umquam valuerint, et presens donatio omni tempore firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Karoli comitis, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Teutbergi comitisse. S. Richardi et Uperti, filiorum suorum. S. Rotboldi, qui consensit. S. Ademari. S. Odonis. S. Rostagni. S. Girberti. S. Rotsolini. Ego, in Dei nomine, Siefredus levita hanc donationem scripsi, datavi XIIII kalendarum junii, regnante domno Chuonrado rege serenissimo.
(Au dos:) Karolus Warnerio in Brociaco, Viennensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung