CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1095     View  [Back]
Charta qua Consortia femina cedit Girberto, nepoti suo, capellam sancti Juliani in loco Fumonte, in pago Viennensi.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Dilectissimo nepote meo Girberto. Ego quidem, in Dei nomine, Consortia, pro amore et bona voluntate mea, que circa te abeo, propterea cedo tibi ad die presente cessumque in perpetuo, Deo auxiliante, esse volo, oc sunt proprias meas juris mei, que sunt sitas ipsas res in pago Viennensi, in agro Conriacense, in loco ubi vocabulum est Fumonte: oc est casa indominicata una, cum capella que est in honore sancti Juliane (sic) dedicata, vel cum suis omnis appendiciis, id est Tepianis sive Planicias, Gravicias et Auzelatus, Autnatus et Musciacus, in est in edificiis, casis astantibus, casaricis, ortis, areis, vineis, vinealis, campis, pratis, pascuis, silvis, decimis, rivis, fontibus, arboribus pummiferis et impummiferis, aquis aquarumque decursibus, accessis, omnia et ex omnibus quicquid ad ipso manso aspicit vel aspicere videntur, res et mancipia, usque inexquisitum vel adquirendum este, dilecte nepote meus jam superius nominatus, ad die presente sub integro tibi cedo, et secundum meam legem salicam, per andalanc tibi manibus trado: ea tamen ratione, dum modo vivo, usum et fructum mihi reservo, nisi tantum per unumquoque anno modium unum de annona et alium de vino in vestitura recipias; post coque vero meum discessum, de ista omnia superius nominata res et mancipia abeas potestatem ad faciendum quicquid volueris, tam tu quam eredes tui, liberam adque firmissimam in omnibus, et, in Dei nomen, abeatis potestatem perpetualiter ad possidendum, ad abendi, vendendi, donandi, seu liceat commutandi, vel quicquid exinde facere volueris, liberam abeatis potestatem. Et si quis contra hanc donatione ista, quam ego ex spontanea voluntate mea fieri decrevi, venire dicere, aut aliquid inquietare presumserit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper sit culpabilis et impleturus una cum fisco auri liberas VII, et cum eo tantum et alium tantum quantum ipsas res et mancipia jam superius nominatas valere potuerant; et ec omnis presens donatio ista firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Consorciane, qui donatione ista in presente fieri et firmare rogavit. Ermengerius rogatus scripsit.
(Au dos:) Conquistus. - Consortia Girberto. De capella Sancti Juliani, Viennensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung