CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1097     View  [Back]
Charta qua Archimbodus et uxor ejus Rotgardis dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Nonedis et Melerges.
Divina pietate concedente legumque auctoritate sanctitum est ut si quis de rebus sibi a Deo collatis aliquid Deo in elemosinam sanctis quoque suis contulere voluerit, plenariam habeat facultatem. Unde ego Archinbodus et uxor mea Rotgardis stultum esse cogitantes si bona nostra absque Dei servitio inutiliter devastaremus, cogitare nobiscum cepimus quid gratum atque dignum Deo offerre possemus, nihil dignius invenientes quam ut æcclesiam Dei bonis nostris ditaremus et ex nostra abundantia temporali servorum Dei inopiam suppleremus, quatinus et in futuro ipsi nobis ex sua subveniant. Ob hoc donamus res nostras quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in agro Tosiacensi, in villa Nonedis, scilicet curtilum cum vinea et arboribus; terminatur a mane de ipsa hereditate, et a medio die, a cercio cum heredibus, a sero via. Infra istas terminationes, donamus ad integrum quicquid ad ipsum adpicit et pertinet curtilum, hoc sunt campi, prata, pascue, quesita et inquirenda, etiam molinarium quod dicitur Campanel. Preter hoc, quicquid videmur in villa quę dicitur Melerges habere, donamus similiter etiam et pratum. Si quis autem, quod non credimus fore futurum, donum hoc calumpniare vel inquietare presumpserit, ejus pars, nisi resipuerit, cum Juda, Domini traditore, et Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, existat; insuper II uncias auri persolvat, et nostra donatio semper firma permaneat, stipulatione subnixa. S. Archinbodi et uxoris suę Rotgardis, qui elemosinam istam fieri et firmare rogaverunt. S. Acardi. S. Agoni. S. Adanę. S. Fareldi, consensum et voluntatem hujus elemosine prebentis. S. Sicardi presbiteri. S. Anconis. S. Aimerici. S. Christiani. S. Otberti. S. Sioldi. S. Lanfredi. S. David. Ego Constancius rogatus scripsi die lunis, mense julio, anno XXIIII regnante Gonrao rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung