CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1098     View  [Back]
Charta qua Leuterius Lipelinum dat monasterio Cluniacensi capellam sanctæ Colombæ in pago Matisconensi.
Divina propiciante clemencia, concessum est fidelibus ut ex rebus terrenis atque transitoriis, si eis bene utantur, et Deo sacrisque locis in elemosina ad victum Deo servientium largiti fuerint, æterna valeant consequi premia, dicente sacra Scriptura: «Divitiæ viri redemptio anime ejus»; et Dominus in Evangelio: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Idcirco ego Leuterius, considerans mihi utile esse in futurum et anime meæ necessarium, dono Deo et ejus genitrici gloriosissime Virginis Mariæ, sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo atque Andrea, in monasterio Cluniaco, constructo in comitatu Matisconensi, ubi domnus Maiolus abbas reverendus preesse videtur, aliquid ex rebus meæ proprietatis, pro remedio anime meæ et uxoris meæ Aldeberge, et genitoris mei Odonis, atque genitricis Rottrudis, necnon fratrum meorum Leotaldi et Umberti: hoc est capellam in honore sanctæ Columbæ constructam, in comitatu Matisconensi sitam, cum omnibus suis appendiciis et omnibus rebus ad se pertinentibus, vineis scilicet, pratis, campis, arboribus pomiferis [et inpomiferis], silvis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, et cum decimis ad se pertinentibus, quesitum et ad inquirendum. Dono etiam ad eundem locum ancillam nomine ... Hæc omnia ad prefatum monasterium ea ratione dono ut, quandiu vixero tempore, usufructuario teneam et possideam, et festivitate suprascriptæ sanctæ Columbe, ad jam dictum monasterium IIIIor denarios aut ceram ejusdem precii in censu, singulis annis, persolvam; post discessum vero quandoque meum, res denominate cum omni integritate ad sepedictum monasterium sine ullius contrarietate perveniant. Si quis vero, quod futurum minime spero, ego ipse vel ullus ex heredibus meis, sive aliqua opposita persona, contra hanc donationis cartam aliquam contrarietatis litem generare temptaverit, nullo sibi opem sperente, confusus abscedat, et insuper, compellente potestate judiciaria, liberas auri III solvere quibus litem intulerit cogatur, et donatio ista per cuncta succedentium tempora inconvulsa et stabilis perseveret. S. Leuterii, qui fieri et firmare rogavit. S. Achini presbiteri, S. Richardi, S. Jacob, S. Rothar, S. Tedini, S. Jozeranni, S. Bodoni, S. Aimardi, S. Anscheri, S. Gislardi, S. Odonis, S. Leutaldi, qui consenserunt. Clemens subcripsit. {corr: subscripsit} Actum Cluniaco, anno regnante Hlothario rege VII.
(Au dos:) Sancta Columba. - Carta Leutherii, quem vocant Lipelinum, quam fecit Sancto Petro.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung