CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1106     View  [Back]
Charta qua Johannes uxorque ejus Leutberga et Constancius vendunt Leutbaldo presbytero campum increpitum in villa Senosanis.
Domino fratribus Leutbaldo presbitero. Nos quidem Johannes et uxor sua Leutberga et Constantius, venditores, vendimus nos tibi campum unum increpitum in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Senosanis vocat; habet fines et terminationes a mane de ipsa hereditate, et via vicinabila, a media die Raculfo presbitero, a sero Sancti Petri, a cercio Isimbardi; habet in longo perticas XXX et VIIII, in ambis frontibus X et pedes VII. Infra istas terminationes et perticationes, vendimus vobis, et accepimus de vobis pretium, sicut inter nos convenit, invalentem denarios XX, et fatias post hac die et deinceps quicquid volueritis, nullum contradicentem. Si quis vero venditionem istam contradixerit, non valeat hec vindicare quod repetit, sed cui litem inferre presumpserit ex auro untias duas componat, et hæc venditio firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa. Actum Sancti Petri. S. Johanni et uxori ejus Leutbergane; S. Constantii et Dominica, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Johanna et Arlafredi, qui consenserunt. S. Isimbardi. S. Ingelmari. S. Adelelmi. S. Eurardi. S. Paschali. S. Rotmundi. Data per manum Marcellini presbiteri, sub die lunis, mense maio, anno VII regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung