CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1111     View  [Back]
Charta qua Tiericus et uxor ejus Engi dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Solustriaco et apud s. Leodegarium.
Sacrasancta Dei eclesia, que est in onore beati Petri apostoli vel XII apostolorum Cluniensis, necnon ac venerabilis donnus Mayolus abba, aliis ceteris monahis, ego Tiericus, uxor sua Engi, pro amore, bonevoliencia, vel pro remedium animas nostras vel parentorum nostrorum, donamus vobis res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Sulustriaco: oc est curtilus cum manso et vinea et campo insimul tenente; termina a mane, a medio die Sancti Joanni et Arnolt, a circio via publica, a siro Sancti Joanni. Infra isto terminio, vobis donamus in ea tinore quamdiu vivimus usum et fructum, pos nostrum discessum a vos perveniet. In quisco anno de musto sestarios VI. Si quis vero, ullus omo de eredibus nostris qui contra donacione ista calumniare volueri, auri liberas II compona, firma stabilis permanea, cum stibulacione subnixa. Ego Tiericus, uxor sua qui donacione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Ernerius. S. Rainteus. S. Dominicus. S. Arnoldus. S. Adalbertus. S. Tietbertus. S. Emardus. Data per manu Adalgisi, die dominico, mense setinber, annos VII regnante Lotario regis. Et a Sancto Ledegario quidquid abeo totum vobis dono a integrum, quistum a inquirendum, in ea tinore in quisco anno de musto sestarios VI.
(Au dos:) Salustriaco. - Carta Teuderici Rampi (?) quam fecit Sancto Petro.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung