CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1117     View  [Back]
Charta qua Bladinus et uxor ejus Rosmodis dant monachis Cluniacensibus aliquid ex rebus Ingelberti, fratris Bladini, in villis Seia et Prilingas.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt, mansura perhennis vite premia sibi valeant procurare, ut scriptum est: «Divitiæ viri redemptio anime ejus.» Quapropter, in Dei nomine, ego Bladinus et Rosmodis femina donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus abbas, aliquid ex rebus Ingelberti pro ejus anima, sicut ipse nobis ante mortem suam commendavit, hoc est vinea que est sita in pago Matisconensi, in agro Coliniacensi, ac in villa Seia, habente perticas XXIII in conclusione; terminatur vero in omnibus partibus terra Sancti Petri. Et donamus etiam in villa que dicitur Prilingas curtilem unum ubi grania est, quicquid inibi visus fuit habere; terminatur autem a mane silva, a medio die via publica, a cercio Sancti Petri, a sero Adalberti et ad suos heredes. Item in ipsa villa donamus quicquid habuit in illo campo qui est inter duos boscos; et in alio loco [latus Avaloso], similiter donamus boscum quantum inibi habuit. Si quis vero, nos ipsi, aut ullus homo, quod futurum esse minime credimus, contra hanc donationem venire presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed potius iram Dei omnipotentis incurrat, ac sanctorum apostolorum, quorum res invadere non est veritus, et insuper cui litem intulerit auri libras III persolvat, et inantea donatio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. fratris supradicti Ingelberti Bladini et uxoris ejus Rosmodis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Raimberti. S. Bladini. S. Maimberti. S. Stephani. S. Raifredi. S. Matberti. S. David. S. Hilisabet. S. Deodata. S. Adalberti presbiteri. Data mense novembri, anno VIII regnante Hlothario rege. Frater Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung