CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1121     View  [Back]
Charta qua Aroardus dat monasterio Cluniacensi, pro anima fratris sui Rotberti, vineam in villa Curciaco.
Notum sit omnibus christianis tam presentibus quam futuris, quod ego Aroardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, pro anima fratris mei Rotberti, et in locum sepulturę ejus; quę res sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Ipgiacensi, in villa quę vocatur Curciacus: hoc est vineam quę terminatur de tribus partibus terra Sancti Vincentii, a sero via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono, ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam, et singulis annis in vestitura VI denarios, in festivitate sancti Petri, quę est III kal. julii, persolvam; post meum vero [discessum], ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis vero, quod minime futurum credo, calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed cui litem intulerit, coactus auri libras II componat, et postea inconvulsa permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Aroardi, qui donavit et ipse firmavit. S. Warini, qui consensit. S. Arbranni. S. Arnulfi. S. Aldulfi. S. Andreę. S. Adalberti. Data VI kalendas februarias, anno VIII Lotharii regis. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung