CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1123     View  [Back]
Charta qua Amblardus et Rodoidis dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Calmariaco.
Divina pietate hoc hominibus concessum est, ut ex rebus quas jure possidere videntur, eterna valeat merces adquiri. Quapropter ego Amblardus et Rodoidis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensi monasterio aliquid ex rebus nostris quę sunt site in pago Matisconensi, in vicaria Castello, ac in villa Calmariaco: hoc est mansum indominicatum, cum omnibus sibi pertinentibus, videlicet campis, vineis, pratis, silvis et insuper quicquid in ipsa villa visi sumus habere, pro animarum nostrarum ac fratris mei Rainaldi remedio, necnon etiam in locum sepulture illius et meę cum de hoc seculo migraverimus, quatinus omnipotens Dominus in futuro judicio peccatorum nostrorum veniam largire dignetur ac cęlestis regni participes esse faciat. Si quis vero, nos ipsi, aut ullus homo, contra donationem istam venire voluerit, omnino non valeat vindicare quod repetit, sed insuper, potestate cogente, cui litem inferre visus est auri libras IIII solvat, et inantea donatio firma et stabilis omni tempore permaneat. S. Amblardi levitę et Rodoidis, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Constantini. S. Arnulfi. S. Grimaldi. S. Droconi. S. Aimoni. S. Dadoni. S. Vuichiranni. Data mense januario, anno VIII regni Lotharii regis. Frater Rotardus ad vicem cancellarii scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung