CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1125     View  [Back]
Charta qua Teuttardus et uxor ejus Eslendis dant pignori Giroldo et filiis ejus quasdam res in villa Metono.
Domino fratribus Giroldo et filio suo Amalfredo, et Sisfredo, emtores. Ego Teuttardus et uxor mea, nomen Eslendis, pariter inpignoratores, impignoravimus nos vobis in locum causione, it est curtilus cum manso et curte et exivo simul in se tenente, qui est situs in pago Ludunense, in agro Candeacense, in villa Metono; terminat a mane Giroldus, tenet a medio die terra Vuinamari, a sero et a sercio Giroldus tenet. Infra istas fines vel terminaciones, ipsa terra impignoramus in locum causione, at annis IIII, pro solidos XII; et si Teutardus et Eslendis at ipsum terminum ipsos solidos reddituri sunt, Giroldus et Amalfredus et Sisfredus ipsa ereditate recedant; et si a terminum ipsos solidos reddituri non sunt, veniant justi preciatores, qui ipsum curtilum preciaveren, et quod justum fuerit, Girolt et Amalfredus et Sisfredus absolvant. Et si quis vero, quod et futurum est minime credimus, si nos ipsi, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus nostris, qui in nostra anc impignoratione inquietare vel infrangere voluerit, nihil valeat vindicare quod repetit, set componat tantum et alium tantum quantum ista impignoratione meliorata valuerit, et inantea impignoracione ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Teutar, S. Aslendis, qui impignoracione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Justino. S. Ardenco. S. Bradanco. S. Vuigono. S. Metoni. S. Costavelo. S. Leutberg. S. Vandran. Ego Airoenus presbiter rogatus scrisi, datavi die lunis, in mense februario, anno XXV rennante Gondrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung