CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1127     View  [Back]
Præceptum Conradi regis, quo alodium in loco qui dicitur curte, monetamque cum mercato confert monasterio Paterniaco.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Chuonradus divino munere largiente piissimus rex. Mos regalis celsitudinis est omnibus sanctis subvenire, ac in cunctis bonis operibus perfectis stare. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium ac futurorum atque omnium christianorum industria, qualiter nos, una cum matre nostra Berta, ac fratre nostro Ruodulfo, inspirante pietate divina, et pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum, donavimus æcclesiæ Sanctæ Mariæ Paterniensis nostrum alodum per cartas, ut ibidem Deo famulante subsidium haberent, dehinc per interventum prelibatæ matris nostræ ac fratris et per nostri precepti paginem, id ipsum, secundum morem nostrum, corroboraremus; quod et fecimus. Volumus namque ac firmiter per hoc nostrum preceptum decernimus, ut sicut prefatæ cartæ commemorant, denique et hoc noster avus adquisivit in pago Vuisliacense, in loco qui dicitur Curte, simul cum fratre nostro Ruodulfo, ad illum altarium ubi nostræ matris corpus requiescit concedimus; ac insuper monetam cum mercato prefati loci possessores habeant et quemcumque abbatem eligere voluerint habeant potestatem atque licentiam. Hæc omnia suprascripta, quę in predictis cartis inserta videntur, de nostro jure hereditario in illorum jus et dominationem sollemni more transferimus, ut habeant, teneant firmiterque possideant, absque alicujus contradictione. Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur, manu nostra firmavimus ac de sigillo nostro subtus consignare jussimus. Signum domni (Monogramme) Chuonradi piissimi regis. Einricus ad vicem Keroldi, episcopi, recognovit. Data VI idus aprilis, anno ab incarnatione Domini nostri Jhesu Christi DCCCCXXXVII, anno regnante domno nostro Chuonrado rege XXIIII. Actum civitate Lausona feliciter. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung